Judges 8

. etc., AUG., quaest. 41 in Jud. Quaeritur quid sit Ephod vel Ephot, etc., usque ad ut sic interiret filiorum proles numerosa, sicut postea testatur Scriptura. AUG. Intelligendum est per prolepsim dictum esse quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum et quid de illo sit factum. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon: quando consecuta sunt mala quae annectit Scriptura, postquam dixit quot annis in diebus Gedeon terra quievit. ID., quaest. 43. etc. Et Baalim, et Baalberith idola intelligenda sunt. Major ergo transgressio et fornicatio est a populo post mortem Gedeon, quam illo vivo propter Ephod. Quod et si illicite factum erat, tamen de sacramentis tabernaculi erat: haec vero idololatria non habet falsam paternae religionis defensionem. Unde etiam si non in fine temporis Gedeon Ephod factum est, sed ante factum est, ita Deus patienter tulit, ut pax in terra perseveraret, quia licet factum erat quod prohibuerat, non tamen longe recessum erat ab illo qui tale aliquid in tabernaculo suo in honorem suum fieri jusserat. Nunc vero graviora commissa, et apertam post idola fornicationem populi noluit esse impunitam. . .
Copyright information for VulgGlossa